divendres, 24 de febrer de 2012

Puniceus Rubicon

    
Fonte cadit modico paruisque inpellitur undis
puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas,
perque imas serpit ualles et Gallica certus                
limes ab Ausoniis disterminat arua colonis.

dimarts, 21 de febrer de 2012

Variana clades (II)

Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus (...) inclusus silvis, paludibus, insidiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est (Velleius Paterculus, Historia Romana II, 119, 2)

dilluns, 13 de febrer de 2012

divendres, 10 de febrer de 2012

Aetna voratur ignibus

iamque Aetna voratur
ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
(T.Petronius Arbiter, Satyricon, 122)

dimecres, 8 de febrer de 2012

Pulcherrima mundi

Exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos, Roma, recepta polos;
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum:
Non procul a caelo per tua templa sumus.
Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus.
(Rutilius Namatianus, De reditu suo )