dissabte, 27 de desembre del 2014

Vinea est prima

Photo via Armae
Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, vel si vino multo est. (M. Portius Cato, De Agri Cultura 1)

dissabte, 20 de desembre del 2014

Hilara Saturnalia


Hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus (M.Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum V, 20, 5)

dissabte, 13 de desembre del 2014

Hedone dicit

Photo via The Romans
Hedone dicit:
"Assibus singulis hic
bibitur; dupondium
si dederis, meliora
bibes; quartom assem
si dederis, vina
Falerna bibes."
      (CIL IV 1679)


dissabte, 6 de desembre del 2014

In primam aciem

Graham Sumner: "Roman Conquests: Gaul", via The Romans.
 Caesar (...), ubi suos urgeri (...) vidit, (...) neque ullum esse subsidium quod submitti posset, scuto ab novissimis uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit... (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico II, 25).

dissabte, 29 de novembre del 2014

Curvae animae!


Aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera 
Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat. 
O curvae in terris animae et caelestium inanis! 

diumenge, 23 de novembre del 2014

ἄμφω γούνατ᾽ ἔκαμψε


...ὁ δ᾽ ἄρ᾽ ἄμφω γούνατ᾽ ἔκαμψε
χεῖράς τε στιβαράς. ἁλὶ γὰρ δέδμητο φίλον κῆρ.
ᾤδεε δὲ χρόα πάντα, θάλασσα δὲ κήκιε πολλὴ
ἂν στόμα τε ῥῖνάς θ᾽: ὁ δ᾽ ἄρ᾽ ἄπνευστος καὶ ἄναυδος
κεῖτ᾽ ὀλιγηπελέων, κάματος δέ μιν αἰνὸς ἵκανεν.

dissabte, 8 de novembre del 2014

Exire iubet consul


Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. (M.Tullius Cicero, In Catilinam I, 13)

dissabte, 1 de novembre del 2014

τέρπει καὶ λυπεῖ

Pygmalion+Galatea by CPJPhoto
Tῇ δ’ ᾿Αφροδίτῃ πόλλ’ ἔνεστι ποικίλα· 
τέρπει τε γὰρ μάλιστα καὶ λυπεῖ βροτούς.

diumenge, 26 d’octubre del 2014

περὶ Φιλίππους


‘Yποφθέγγεται δ᾽ αὐτῷ τὸ φάσμα: ‘ὁ σὸς, ὦ Βροῦτε, δαίμων κακός: ὄψει δέ με περὶ Φιλίππους.’ καὶ ὁ Βροῦτος οὐ διαταραχθεὶς, ‘ὄψομαι,’ εἶπεν. (L.Mestrius Plutarchus, Brutus 36,4)

dissabte, 18 d’octubre del 2014

Pandatariam relegavit

Isle of Pandataria - Photo: L'isola di Ventotene, by Rita di Meglio
a.d.XVI Kal.Oct., anno DCCLXXXIV AVC.
Nurum Agrippinam...Pandatariam relegavit...Rursus mori inedia destinanti per vim ore diducto infulciri cibum iussit. Sed et perseverantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Iovi donum ex auro sacraretur.  (C.Suetonius Tranquillus, Tiberius, 53)

diumenge, 12 d’octubre del 2014

Lecticariola

Photo from The Romans
     Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
     Lecticariola est: estis, Alauda, pares. 

dissabte, 4 d’octubre del 2014

Ad oppugnationem

Siege of Alesia, photo from The Romans
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato,... crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 81, 1-2)


dissabte, 27 de setembre del 2014

Omnia post religionem

Photo: Carnuntum - Archäologischer Park: Römerfest 2013.
Omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata. (P.Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libri novem, I,1,9)

dissabte, 20 de setembre del 2014

οὔ σε φοβήσομαι

Ettore contro Achille, Troia, XII sec aC, by Raffaele Caruso. 
'οὔ σ᾽ ἔτι Πηλέος υἱὲ φοβήσομαι, ὡς τὸ πάρος περ
τρὶς περὶ ἄστυ μέγα Πριάμου δίον, οὐδέ ποτ᾽ ἔτλην
μεῖναι ἐπερχόμενον: νῦν αὖτέ με θυμὸς ἀνῆκε
στήμεναι ἀντία σεῖο: ἕλοιμί κεν ἤ κεν ἁλοίην.'


dissabte, 13 de setembre del 2014

In Palatio


Habitavit Augustus primo iuxta Romanum Forum supra Scalas anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia. (G.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus LXII)

dissabte, 6 de setembre del 2014

ἐν πόντῳ


πολλὰ δ᾽ ὅ γ᾽ ἐν πόντῳ πάθεν ἄλγεα ὃν κατὰ θυμόν,
ἀρνύμενος ἥν τε ψυχὴν καὶ νόστον ἑταίρων.
ἀλλ᾽ οὐδ᾽ ὣς ἑτάρους ἐρρύσατο, ἱέμενός περ:
αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο...

dissabte, 30 d’agost del 2014

Amplectere, spes mea


Tu facis me quidem ut vivere nunc velim,
quom mihi te licet tangere. ut vix mihi
credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere,  
spes mea...

diumenge, 24 d’agost del 2014

Latissimae flammae


a.d.IX Kal.Sept.
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16, 13)

divendres, 15 d’agost del 2014

Oculos claros

25 years old Caesar Augustus from Spiegel online
Oculos habuit claros ac nitidos divus Augustus (...); dentes raros et exiguos et scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque. (C.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus 79)


divendres, 8 d’agost del 2014

Post scaenam

Vitruvian Roman Theatre, by balawat.com
Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum...Media vero spatia quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem. (M.Vitruvius Pollio, De architectura V, 9, 1-5)


dijous, 24 de juliol del 2014

Perspectissimum forum

Rostra Augusti, reconstruction view. (c) UCLA, 2005.
Cum Constantius Augustus venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus... (Ammianus Marcellinus, Res gestae a fine Corneli Taciti, XVI, 10, 13)

divendres, 11 de juliol del 2014

Do civitatem Romanorum

Constitutio Antoniniana - Papyrus Gissensis 40
a.d.V Id.Iul., anno CMLXV A.V.C.

Imperator  Caesar  Marcus  Aurelius  Seuerus  Antoninus  Augustus  dicit : Nunc  uero . . . . potius oportet querellis et libellis sublatis quaerere quomodo diis immortalibus gratias agam, quod ista uictoria . . . . me seruauerunt. Itaque existimo sic magnifice et religiose maiestati eorum satisfacere me posse, si peregrinos, quotiens cumque in meorum hominum numerum ingressi sint, in religiones (?) deorum inducam. Do igitur omnibus peregrinis, qui in orbe terrarum sunt, ciuitatem Romanorum, manente omni genere ciuitatum, exceptis dediticiis. Oportet enim multitudinem non solum omnia . . . . sed etiam uictoria circumcingi. Praeterea hoc edictum augebit (?) maiestatem populi Romanorum cum facta sit eadem aliorum (?) ( peregrinorum ? ) dignitas... (Constitutio Antoniniana)

divendres, 4 de juliol del 2014

κατελύθη ὁ πόλεμος


Kατελύθη μὲν οὖν ὁ πόλεμος καὶ τὰ πανταχοῦ λῃστήρια τῆς θαλάσσης ἐξέπεσεν οὐκ ἐν πλείονι χρόνῳ τριῶν μηνῶν (L.Mestrius PlutarchusΒίοι Παράλληλοι, Πομπήϊος 28,2 )

dissabte, 28 de juny del 2014

καθ᾽ ἱππικὴν

Photo by (c) Clemens Schleinzer: Römerfest 2014- Carnuntum, Archäologischer Park
Aὐτοὶ δὲ ὡπλισμένοι παριᾶσι κράνεσι μὲν σιδηροῖς ἢ χαλκοῖς κεχρυσωμένοις, ὅσοι κατ᾽ ἀξίωσιν αὐτῶν διαπρεπεῖς ἢ καθ᾽ ἱππικὴν διαφέροντες, ὡς καὶ αὐτῷ τούτῳ ἐπάγειν ἐπὶ σφᾶς τῶν θεωμένων τὰς ὄψεις (L.Flavius Arrianus, Ars tactica 34, 2)

divendres, 13 de juny del 2014

divendres, 6 de juny del 2014

Ad pretiosos cibos


O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. (L. Annaeus Seneca, De consolatione ad Helviam matrem 10,5).

divendres, 30 de maig del 2014

κολοσσὸν Ῥόδου



Aὐτῷ σοὶ πρὸς Ὄλυμπον ἐμακύναντο κολοσσὸν 
τόνδε Ῥόδου ναέται Δωρίδος, Ἀέλιε
χάλκεον ἁνίκα κῦμα κατευνάσαντες Ἐνυοῦς 
ἔστεψαν πάτραν δυσμενέων ἐνάροις. 
οὐ: γὰρ ὑπὲρ πελάγους μόνον † κάτθεσαν, ἀλλὰ 
καὶ ἐν γᾷ, 
ἁβρὸν ἀδουλώτου φέγγος ἐλευθερίας: 
τοῖς γὰρ ἀφ᾽ Ἡρακλῆος ἀεξηθεῖσι γενέθλας 
πάτριος ἐν πόντῳ κἠν χθονὶ κοιρανία.


dissabte, 24 de maig del 2014

Aeolio carmine nobilem

Photo by Manel R. Granell (Festival Tarraco Viva)

Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine uideris,
illum (...)
quae Tibur aquae fertile praefluunt              
     et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.


divendres, 16 de maig del 2014

Ἐσεῖδον Ἀρτέμιδος


καὶ κραναᾶς Βαβυλῶνος ἐπίδρομον ἅρμασι τεῖχος
καὶ τὸν ἐπ᾽ Ἀλφειῷ Ζᾶνα κατηυγασάμην,
καὶ μέγαν αἰπεινᾶν πυραμίδων κάματον,
μνᾶμάτε Μαυσώλοιο πελώριον ἀλλ᾽ ὅτ᾽ ἐσεῖδον
Ἀρτέμιδος νεφέων ἄχρι θέοντα δόμον,
κεῖνα μὲν ἠμαύρωτο † δεκηνιδε νόσφιν Ὀλύμπου
ἅλιος οὐδέν πω τοῖον ἐπηυγάσατο.
(Ἀντίπατρος, Anth. Gr. 9.58)

divendres, 9 de maig del 2014

Μνῆμα παμμέγεθες



 ν Ἁλικαρνασσῷ μνῆμαπαμμέγεθες ἔχω ἐπικείμενον, ἡλίκον οὐκ ἄλλος νεκρός, ἀλλ᾽ οὐδὲ οὕτως ἐς κάλλος ἐξησκημένον, ἵππων καὶ ἀνδρῶν ἐς τὸ ἀκριβέστατον εἰκασμένων λίθου τοῦ καλλίστου, οἷον οὐδὲ νεὼν εὕροι τις ἂν ῥᾳδίως (Λουκιανός ὁ ΣαμοσατεύςΝεκρικοὶ Διάλογοι: Διογένης καὶ Μαύσωλος, 1)

divendres, 2 de maig del 2014

Post vina

Photo by (c)Jesusburgo,2013.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

dilluns, 21 d’abril del 2014

Lupam mitem


Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit... (T.Livius  PatavinusAb Urbe condita I, 4)

dijous, 10 d’abril del 2014

Nomen Mercurio

In memoriam Juanvi Santa Isabel
Iovis iussu venio, nomen Mercurio est mihi... 
 nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum servili schema: 
...ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem

divendres, 4 d’abril del 2014

Indicem rerum gestarum

Res Gestae: Part Two, by MrJennings
Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo...Tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem vellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breviarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et vectigaliorum residuis.(G.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus, 101)

dijous, 27 de març del 2014

Magna dea

"Dea, magna dea, Cybebe, dea domina Dindymi,
procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:
alios age incitatos, alios age rabidos."


dijous, 20 de març del 2014

Inicere flammae


a.d.XIII Kal.Apr., anno DCCVIIII A.V.C.

Lectum Caesaris pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde...iniecere flammae...veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.(G.Suetonius Tranquillus, Divus Iulius, 84)

dissabte, 15 de març del 2014

Ista quidem vis est!


Id.Mart. anno DCCVIIII A.V.C.
Deinde Caesarem clamantem: 'ista quidem vis est!' alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est... (C.Suetonius TranquillusDivus Iulius 82)

divendres, 7 de març del 2014

Carthaginem ventum

Photo from Project Via Scipionis

In Hispania principio ueris P.Scipio...Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit.. Nemo omnium quo iretur sciebat praeter C.Laelium. Is classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. Septimo die ab Hibero Carthaginem uentum est simul terra marique. (T.Livius Ab Urbe condita XXVI, 41-42)

divendres, 28 de febrer del 2014

Pericula Urbis

Photo by Karakter Design

...Quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
Urbis...?

divendres, 21 de febrer del 2014

Parve liber


Parue —nec inuideo— sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
uade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
infelix habitum temporis huius habe.

divendres, 14 de febrer del 2014

Animas placate



...Animas placate paternas
parvaque in extinctas munera ferte pyras.
parva petunt manes, pietas pro divite grata est
munere: non avidos Styx habet ima deos,
tegula porrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaque mica salis
inque mero mollita Ceres violaeque solutae


divendres, 7 de febrer del 2014

Latus lectus

Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est. 

divendres, 31 de gener del 2014

Λιγύραν χελύνναν

Sappho and Alcaeus, by Sir Lawrence Alma-Tadema (1881)

Υμμες πεδὰ Μοίσαν οκόλπων κάλα δῶρα, παῖδες,
σπουδάσδετε καὶ τὰν φιλάοιδον λιγύραν χελύνναν


divendres, 24 de gener del 2014

Γέφυραν λιθίνην

Bridge reconstruction from BBC Rome’s Lost Empire.
Τραϊανὸς δὲ γέφυραν λιθίνην ἐπὶ τοῦ Ἴστρου κατεσκευάσατο...Τραϊανὸς δὲ διὰ ταύτης τῆς γεφύρας τὸν Ἴστρον περαιωθείς, καὶ δι᾽ ἀσφαλείας μᾶλλον ἢ διὰ σπουδῆς τὸν πόλεμον ποιούμενος, σὺν χρόνῳ καὶ μόλις ἐκράτησε τῶν Δακῶν, πολλὰ μὲν αὐτὸς στρατηγίας ἔργα καὶ ἀνδρίας ἐπιδειξάμενος, πολλὰ δὲ καὶ τῶν στρατιωτῶν αὐτῷ κινδυνευσάντων (L. Cassius Dio Cocceianus, Historia Romana LXVIII, 13,1 - 14,1)


divendres, 17 de gener del 2014

Liviam unice

Augustus, Livia and Nero (s.I p.C), photo by Sailko.
a.d. XVI Kal.Febr., anno DCCXV A.V.C.

Liviam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probavit unice ac perseveranter. ( C. Suetonius Tranquillus, Vita Caesarum: Augustus, LXII)


divendres, 10 de gener del 2014

Ad alteram ripam


a.d. IV Id. Ian., anno DCCIV A.V.C.

Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. (C.Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum: Divus Iulius, 32)