divendres, 11 de juliol del 2014

Do civitatem Romanorum

Constitutio Antoniniana - Papyrus Gissensis 40
a.d.V Id.Iul., anno CMLXV A.V.C.

Imperator  Caesar  Marcus  Aurelius  Seuerus  Antoninus  Augustus  dicit : Nunc  uero . . . . potius oportet querellis et libellis sublatis quaerere quomodo diis immortalibus gratias agam, quod ista uictoria . . . . me seruauerunt. Itaque existimo sic magnifice et religiose maiestati eorum satisfacere me posse, si peregrinos, quotiens cumque in meorum hominum numerum ingressi sint, in religiones (?) deorum inducam. Do igitur omnibus peregrinis, qui in orbe terrarum sunt, ciuitatem Romanorum, manente omni genere ciuitatum, exceptis dediticiis. Oportet enim multitudinem non solum omnia . . . . sed etiam uictoria circumcingi. Praeterea hoc edictum augebit (?) maiestatem populi Romanorum cum facta sit eadem aliorum (?) ( peregrinorum ? ) dignitas... (Constitutio Antoniniana)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada