diumenge, 26 d’octubre del 2014

περὶ Φιλίππους


‘Yποφθέγγεται δ᾽ αὐτῷ τὸ φάσμα: ‘ὁ σὸς, ὦ Βροῦτε, δαίμων κακός: ὄψει δέ με περὶ Φιλίππους.’ καὶ ὁ Βροῦτος οὐ διαταραχθεὶς, ‘ὄψομαι,’ εἶπεν. (L.Mestrius Plutarchus, Brutus 36,4)

dissabte, 18 d’octubre del 2014

Pandatariam relegavit

Isle of Pandataria - Photo: L'isola di Ventotene, by Rita di Meglio
a.d.XVI Kal.Oct., anno DCCLXXXIV AVC.
Nurum Agrippinam...Pandatariam relegavit...Rursus mori inedia destinanti per vim ore diducto infulciri cibum iussit. Sed et perseverantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Iovi donum ex auro sacraretur.  (C.Suetonius Tranquillus, Tiberius, 53)

diumenge, 12 d’octubre del 2014

Lecticariola

Photo from The Romans
     Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
     Lecticariola est: estis, Alauda, pares. 

dissabte, 4 d’octubre del 2014

Ad oppugnationem

Siege of Alesia, photo from The Romans
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato,... crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 81, 1-2)