dissabte, 23 de maig del 2015

Zenobia ipsa


Per idem tempus Odaenathus interemptus est. Tum Zenobia, uxor eius, ipsa suscepit imperium diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque sollertius (Historia Augusta: Gallieni duo, 13, 1-4)

dissabte, 16 de maig del 2015

Munditiis capimur

Photo published by Tarraco Viva
Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
     Admotae formam dantque negantque manus.
                   Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit               
      Eligat, et speculum consulate ante suum.
 

diumenge, 10 de maig del 2015

Parce vocibus sacris

Photo published by Visitas Guiadas Tarragona Nemesis
Iam iam efficaci do manus scientiae,
 supplex et oro regna per Proserpinae,
 per et Dianae non movenda numina,
 per atque libros carminum valentium
 refixa caelo devocare sidera,
 Canidia: parce vocibus tandem sacris
 citumque retro solve, solve turbinem. 

dissabte, 2 de maig del 2015

Discessit e theatro

Pompa Floralia (LVDI SAGVNTINI MMXV)
Eodem  M.Catone ludos Florales...spectante, populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. (Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia II, 10, 8)