diumenge, 23 d’abril de 2017

Larentiae uxori educandos

The childhood of Romulus and Remus, by Gregorio Lazzarini (1657-1730)
Tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit —Faustulo fuisse nomen ferunt—; ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. (T.Livius, Ab Urbe condita I,4,6-7)


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada