diumenge, 30 de juliol del 2017

Navale quoque


Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. (C.Suetonius Tranquillus, Domitianus 4)


diumenge, 23 de juliol del 2017

Limes candidus

Voié Lactée, by Julien Ben.
Vtque suos arcus per nubila circinat Iris,
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum nova per caecam mirantur lumina noctem
inquiruntque sacras humano pectore causas.


diumenge, 16 de juliol del 2017

Turriti scopuli

Aci Trezza - Sicilia, by Franco Rattazzi.
Vela legunt socii et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.


diumenge, 9 de juliol del 2017

Feminarum ductu bellare

Boudicca (Sandra López), photo by Sergi V. Oliver (Sagvntvm Invicta, 30/04/2017)
Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. (C.Cornelius Tacitus, Annales XIV, 35)


diumenge, 2 de juliol del 2017

σπιλάδες τε πάγοι

A cloudy sunset, by Alexander Pappas.
Nῆχε δ᾽ ἐπειγόμενος ποσὶν ἠπείρου ἐπιβῆναι.
ἀλλ᾽ ὅτε τόσσον ἀπῆν ὅσσον τε γέγωνε βοήσας,
καὶ δὴ δοῦπον ἄκουσε ποτὶ σπιλάδεσσι θαλάσσης:
ῥόχθει γὰρ μέγα κῦμα ποτὶ ξερὸν ἠπείροιο
δεινὸν ἐρευγόμενον, εἴλυτο δὲ πάνθ᾽ ἁλὸς ἄχνῃ:
οὐ γὰρ ἔσαν λιμένες νηῶν ὄχοι, οὐδ᾽ ἐπιωγαί.
ἀλλ᾽ ἀκταὶ προβλῆτες ἔσαν σπιλάδες τε πάγοι τε..